- TRANSCRJBERE
- TRANSCRJBEREapud Hegesippum, l. 3. extr. Universos autem --- Rex acceptô pretiô, in servitutis obsequia transcripsit: vendere est, vel, Suetonii in Tito, c. 8. phrasi, subicere in servos. Ita Seneca, Thyeste, Actu 1. v. 13. In quod malum transcribor? Ambrosius, de Officiis, l. 2. c. 16. Neque transcribatur vita pauperum, in spolia fraudulentorum. Vide eundem; l. 3. c. 9. item de Incarnationis Domini sacramento, et Ep. 36. at plura de verbo hoc, apud Ioh. Frid. Gronov. Oberservat in Scriptores Eccles. c. 16. et supra in voce Rescribi.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.